|
Quid est
ergo deus meus? quid, rogo, nisi dominus deus? quis enim dominus praeter
dominum? aut quis deus praeter deum nostrum? summe, optime, potentissime,
omnipotentissime, misericordissime et iustissime, secretissime et
praesentissime, pulcherrime et fortissime,stabilis et inconprehensibilis,
inmutabilis, mutans omnia, numquam novus,
Numquam
vetus, innovans omnia; in vetustatem perducens superboset nesciunt; semper
agens, semper quietus, colligens et non egens, portans et implens et
protegens, creans et nutriens, perficiens, quaerens, cum nihil desit tibi.
amas nec aestuas, zelas et securus es; paenitet te et non doles, irasceris
et tranquillus es, opera mutasnec mutas consilium; recipis quod invenis et
numquam amisisti; numquaminops et gaudes lucris, numquam avarus et usuras
exigis. supererogaturtibi, ut debeas, et quis habet quicquam non tuum?
reddens
Debita
nullidebens, donans debita nihil perdens. et quid diximus, deus meus, vita
mea, dulcedo mea sancta, aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? et vae
tacentibus de te, quoniam loquaces muti sunt.
|
|